HORDEVM inter Isidis inventa

HORDEVM inter Isidis inventa
HORDEVM inter Isidis inventa
priscis mortalibus cibi loco. Plin. l. 18. c. 7. Antiquissimum in cibis hordeum, sicut Atheniensium ritu Menandro auctore apparet, et gladiatorum cognomine, qui Hordearii vocabantur.
Hinc Eleusinii certaminis, Gymnicorum primi, in ornamentum Festi Eleusinii instituti, id praemium fuit. Α᾿γὼν Κόρης καὶ Δημήτερος καλεῖ. Ε῏λευςίνιἀ οὗ ἔπαθλον κριθαί. Certamen Cereris et Proserpinae Vocatur Eleusinia; cuius praemium, Hordeum, Scholiastes Pindari Olymp. 9. Nempe postquam frugibus victitari coeptum est. Hinc in proventu eius opulentia Vett. ipsumque πλοῦτος facrâ voce dictum εν τοῖς Ληναϊκοῖς ubi Daduch gestans facem, clamabat ΚΑΛΕΙΤΕ ΘΕΟΝ, respondentibus reliquis ΣΕΜΕΛΗ, ΙΑΚΧΕ ΠΛΟΓΤΟΔΟΤΑ. Qui πλοῦτον id dicebant, quod in cornucopiae continebatur, et τὸ κανοῦν i. e. canistrum, in quo sacra hordea erant, εὔπλουτον vocabant. Vide quoque infra Parasiti. Et quidem Hordeum torrebant prius Vett. deinde molebant, unde tosta polenta- Vide infra in hac voce ut et in voce Mola. Cum dein triticum inventum esset, Panem ex hordeo antiquis usitatum vita demnavit, quadrupedumque tradidit resectibus. Plin. ubi supra. Et proin Romani, qui
avenam non serebant, hordeum equis dabatur. Unde apud Comicum Asinar Act. 3. Sc. 3. v. 116
Demam hercule iam hordeo, tolutim ni badizas:
et hordearius missus, quod quadrigis pro praemio hordeum dabatur. Idem et Graeci faciebant, qui κριθῶντα πωλον inde vocitatârunt. In cuius Locum quod Verus Imp. Volucri equo suo uvas pastas nucleosque apponi curavit, luxuriosae vaesaniae meruit notam. Vide infra Verus Mansêre tamen hordeater panes, in usu pauperum et frugaliorum, Seneca Ep. 18. Ascetarum item, uti de Monachis quibusdam Orientalibus scribit Sulpit. Seu. Dial. 1. et videre est supra in voce Crithophagus. Cetera sordidus habitus Romae is panis, et quibusdam in poenam ad edendum datus. Suet. Aug. c. 24. Cohortes, si quae cessissent loco, decimatas hordeo pavit. Vide quoque supra, ubi de Campestri meditatione. Certe triticeo minus laudabilis, et parata ex hordeo alimenta φυσώδη dicta Dioscoridi apud Suet. de claris Rhet. n. 2. Unde Ordearium Rhetorem, ut inflatum ac levem et sordidum, Lucium Plotium Gallum vocat M. Caelius. quem M. Tull. Oratorem gracilem et strigosum appellat ad M- Tritinnium. Vide Casaub. ad l. De Hordeacei panis, in purgatione Vererum vulgari usu, Vide supra Carined. hordeaciae stipulae in tibiis Vett. infra in voce Tibia uti et de grani hordeacei, in ponderibus, loco, alibi. Ad Veterum κριθοφαγίαν respicit Auctor. Panegyr. ad Pison.
—— nam quid memor are necesse est
Ut domus a Calpo nomen Calpur nia ducat,
Claraque Pisonis tulerit cognomina prima,
Fumida callosa cum pinseret hordea dextrâ etc.
Neque vero panis solum, sed et potus ex hordeo fieri consuevit, auctore Osiride, vino multo minoris efficaciae, uti docet Diod. Sic. l. 1. c. 2. etc. Vide supra quoque Cerevisia et Curmen. Citius autem, quam aliae fruges, provenit Hordeum. Unde inter alios ritus nuptiales. ponebant terram in vasis saligneis Hebraei, ibique serebant hordeum ante dies Deductionis in thalamum; Afferebant autem, cum germinabat, coram Sponso et Sponsa, dicentes illis, Crescite et multiplicamini, ut hordeum hoc. quemadmodum in Talmud legitur apud Ioh. Selden. Uxor. Hebraic. l. 2. c. 15. Plura de Hordeo, Vide apud Plin. l. 18. c. 7. et seqq. Salmas. ad Solin Passim, nec non supra in voce Cachrys et infra Iulus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”